lipsum

Constant LIBER_PRIMUS

Source
pub const LIBER_PRIMUS: &'static str = "Non eram nescius, Brute, cum, quae summis ingeniis exquisitaque\ndoctrina philosophi Graeco sermone tractavissent, ea Latinis litteris\nmandaremus, fore ut hic noster labor in varias reprehensiones\nincurreret. nam quibusdam, et iis quidem non admodum indoctis, totum\nhoc displicet philosophari. quidam autem non tam id reprehendunt, si\nremissius agatur, sed tantum studium tamque multam operam ponendam in\neo non arbitrantur. erunt etiam, et ii quidem eruditi Graecis\nlitteris, contemnentes Latinas, qui se dicant in Graecis legendis\noperam malle consumere. postremo aliquos futuros suspicor, qui me ad\nalias litteras vocent, genus hoc scribendi, etsi sit elegans, personae\ntamen et dignitatis esse negent.\n\nContra quos omnis dicendum breviter existimo. Quamquam philosophiae\nquidem vituperatoribus satis responsum est eo libro, quo a nobis\nphilosophia defensa et collaudata est, cum esset accusata et\nvituperata ab Hortensio. qui liber cum et tibi probatus videretur et\niis, quos ego posse iudicare arbitrarer, plura suscepi veritus ne\nmovere hominum studia viderer, retinere non posse. Qui autem, si\nmaxime hoc placeat, moderatius tamen id volunt fieri, difficilem\nquandam temperantiam postulant in eo, quod semel admissum coerceri\nreprimique non potest, ut propemodum iustioribus utamur illis, qui\nomnino avocent a philosophia, quam his, qui rebus infinitis modum\nconstituant in reque eo meliore, quo maior sit, mediocritatem\ndesiderent.\n\nSive enim ad sapientiam perveniri potest, non paranda nobis solum ea,\nsed fruenda etiam sapientia est; sive hoc difficile est, tamen nec\nmodus est ullus investigandi veri, nisi inveneris, et quaerendi\ndefatigatio turpis est, cum id, quod quaeritur, sit pulcherrimum.\netenim si delectamur, cum scribimus, quis est tam invidus, qui ab eo\nnos abducat? sin laboramus, quis est, qui alienae modum statuat\nindustriae? nam ut Terentianus Chremes non inhumanus, qui novum\nvicinum non vult \'fodere aut arare aut aliquid ferre denique\' -- non\nenim illum ab industria, sed ab inliberali labore deterret --, sic\nisti curiosi, quos offendit noster minime nobis iniucundus labor.\n\nIis igitur est difficilius satis facere, qui se Latina scripta dicunt\ncontemnere. in quibus hoc primum est in quo admirer, cur in\ngravissimis rebus non delectet eos sermo patrius, cum idem fabellas\nLatinas ad verbum e Graecis expressas non inviti legant. quis enim tam\ninimicus paene nomini Romano est, qui Ennii Medeam aut Antiopam\nPacuvii spernat aut reiciat, quod se isdem Euripidis fabulis delectari\ndicat, Latinas litteras oderit?\n\nSynephebos ego, inquit, potius Caecilii aut Andriam Terentii quam\nutramque Menandri legam?\n\nA quibus tantum dissentio, ut, cum Sophocles vel optime scripserit\nElectram, tamen male conversam Atilii mihi legendam putem, de quo\nLucilius: \'ferreum scriptorem\', verum, opinor, scriptorem tamen, ut\nlegendus sit. rudem enim esse omnino in nostris poetis aut\ninertissimae segnitiae est aut fastidii delicatissimi. mihi quidem\nnulli satis eruditi videntur, quibus nostra ignota sunt. an \'Utinam ne\nin nemore . . .\' nihilo minus legimus quam hoc idem Graecum, quae\nautem de bene beateque vivendo a Platone disputata sunt, haec\nexplicari non placebit Latine?\n\nQuid? si nos non interpretum fungimur munere, sed tuemur ea, quae\ndicta sunt ab iis quos probamus, eisque nostrum iudicium et nostrum\nscribendi ordinem adiungimus, quid habent, cur Graeca anteponant iis,\nquae et splendide dicta sint neque sint conversa de Graecis? nam si\ndicent ab illis has res esse tractatas, ne ipsos quidem Graecos est\ncur tam multos legant, quam legendi sunt. quid enim est a Chrysippo\npraetermissum in Stoicis? legimus tamen Diogenem, Antipatrum,\nMnesarchum, Panaetium, multos alios in primisque familiarem nostrum\nPosidonium. quid? Theophrastus mediocriterne delectat, cum tractat\nlocos ab Aristotele ante tractatos? quid? Epicurei num desistunt de\nisdem, de quibus et ab Epicuro scriptum est et ab antiquis, ad\narbitrium suum scribere? quodsi Graeci leguntur a Graecis isdem de\nrebus alia ratione compositis, quid est, cur nostri a nostris non\nlegantur?\n\nQuamquam, si plane sic verterem Platonem aut Aristotelem, ut verterunt\nnostri poetae fabulas, male, credo, mererer de meis civibus, si ad\neorum cognitionem divina illa ingenia transferrem. sed id neque feci\nadhuc nec mihi tamen, ne faciam, interdictum puto. locos quidem\nquosdam, si videbitur, transferam, et maxime ab iis, quos modo\nnominavi, cum inciderit, ut id apte fieri possit, ut ab Homero Ennius,\nAfranius a Menandro solet. Nec vero, ut noster Lucilius, recusabo, quo\nminus omnes mea legant. utinam esset ille Persius, Scipio vero et\nRutilius multo etiam magis, quorum ille iudicium reformidans\nTarentinis ait se et Consentinis et Siculis scribere. facete is\nquidem, sicut alia; sed neque tam docti tum erant, ad quorum iudicium\nelaboraret, et sunt illius scripta leviora, ut urbanitas summa\nappareat, doctrina mediocris.\n\nEgo autem quem timeam lectorem, cum ad te ne Graecis quidem cedentem\nin philosophia audeam scribere? quamquam a te ipso id quidem facio\nprovocatus gratissimo mihi libro, quem ad me de virtute misisti. Sed\nex eo credo quibusdam usu venire; ut abhorreant a Latinis, quod\ninciderint in inculta quaedam et horrida, de malis Graecis Latine\nscripta deterius. quibus ego assentior, dum modo de isdem rebus ne\nGraecos quidem legendos putent. res vero bonas verbis electis graviter\nornateque dictas quis non legat? nisi qui se plane Graecum dici velit,\nut a Scaevola est praetore salutatus Athenis Albucius.\n\nQuem quidem locum comit multa venustate et omni sale idem Lucilius,\napud quem praeclare Scaevola: Graecum te, Albuci, quam Romanum atque\nSabinum, municipem Ponti, Tritani, centurionum, praeclarorum hominum\nac primorum signiferumque, maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis,\nid quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto: \'chaere,\' inquam,\n\'Tite!\' lictores, turma omnis chorusque: \'chaere, Tite!\' hinc hostis\nmi Albucius, hinc inimicus.\n\nSed iure Mucius. ego autem mirari satis non queo unde hoc sit tam\ninsolens domesticarum rerum fastidium. non est omnino hic docendi\nlocus; sed ita sentio et saepe disserui, Latinam linguam non modo non\ninopem, ut vulgo putarent, sed locupletiorem etiam esse quam Graecam.\nquando enim nobis, vel dicam aut oratoribus bonis aut poetis, postea\nquidem quam fuit quem imitarentur, ullus orationis vel copiosae vel\nelegantis ornatus defuit? Ego vero, quoniam forensibus operis,\nlaboribus, periculis non deseruisse mihi videor praesidium, in quo a\npopulo Romano locatus sum, debeo profecto, quantumcumque possum, in eo\nquoque elaborare, ut sint opera, studio, labore meo doctiores cives\nmei, nec cum istis tantopere pugnare, qui Graeca legere malint, modo\nlegant illa ipsa, ne simulent, et iis servire, qui vel utrisque\nlitteris uti velint vel, si suas habent, illas non magnopere\ndesiderent.\n\nQui autem alia malunt scribi a nobis, aequi esse debent, quod et\nscripta multa sunt, sic ut plura nemini e nostris, et scribentur\nfortasse plura, si vita suppetet; et tamen, qui diligenter haec, quae\nde philosophia litteris mandamus, legere assueverit, iudicabit nulla\nad legendum his esse potiora. quid est enim in vita tantopere\nquaerendum quam cum omnia in philosophia, tum id, quod his libris\nquaeritur, qui sit finis, quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia\nbene vivendi recteque faciendi consilia referenda, quid sequatur\nnatura ut summum ex rebus expetendis, quid fugiat ut extremum malorum?\nqua de re cum sit inter doctissimos summa dissensio, quis alienum\nputet eius esse dignitatis, quam mihi quisque tribuat, quid in omni\nmunere vitae optimum et verissimum sit, exquirere?\n\nAn, partus ancillae sitne in fructu habendus, disseretur inter\nprincipes civitatis, P. Scaevolam M\'.que Manilium, ab iisque M. Brutus\ndissentiet -- quod et acutum genus est et ad usus civium non inutile,\nnosque ea scripta reliquaque eiusdem generis et legimus libenter et\nlegemus --, haec, quae vitam omnem continent, neglegentur? nam, ut\nsint illa vendibiliora, haec uberiora certe sunt. quamquam id quidem\nlicebit iis existimare, qui legerint. nos autem hanc omnem quaestionem\nde finibus bonorum et malorum fere a nobis explicatam esse his\nlitteris arbitramur, in quibus, quantum potuimus, non modo quid nobis\nprobaretur, sed etiam quid a singulis philosophiae disciplinis\ndiceretur, persecuti sumus.\n\nUt autem a facillimis ordiamur, prima veniat in medium Epicuri ratio,\nquae plerisque notissima est. quam a nobis sic intelleges eitam, ut ab\nipsis, qui eam disciplinam probant, non soleat accuratius explicari;\nverum enim invenire volumus, non tamquam adversarium aliquem\nconvincere. accurate autem quondam a L. Torquato, homine omni doctrina\nerudito, defensa est Epicuri sententia de voluptate, a meque ei\nresponsum, cum C. Triarius, in primis gravis et doctus adolescens, ei\ndisputationi interesset.\n\nNam cum ad me in Cumanum salutandi causa uterque venisset, pauca primo\ninter nos de litteris, quarum summum erat in utroque studium, deinde\nTorquatus: Quoniam nacti te, inquit, sumus aliquando otiosum, certe\naudiam, quid sit, quod Epicurum nostrum non tu quidem oderis, ut fere\nfaciunt, qui ab eo dissentiunt, sed certe non probes, eum quem ego\narbitror unum vidisse verum maximisque erroribus animos hominum\nliberavisse et omnia tradidisse, quae pertinerent ad bene beateque\nvivendum. sed existimo te, sicut nostrum Triarium, minus ab eo\ndelectari, quod ista Platonis, Aristoteli, Theophrasti orationis\nornamenta neglexerit. nam illud quidem adduci vix possum, ut ea, quae\nsenserit ille, tibi non vera videantur.\n\nVide, quantum, inquam, fallare, Torquate. oratio me istius philosophi\nnon offendit; nam et complectitur verbis, quod vult, et dicit plane,\nquod intellegam; et tamen ego a philosopho, si afferat eloquentiam,\nnon asperner, si non habeat, non admodum flagitem. re mihi non aeque\nsatisfacit, et quidem locis pluribus. sed quot homines, tot\nsententiae; falli igitur possumus.\n\nQuam ob rem tandem, inquit, non satisfacit? te enim iudicem aequum\nputo, modo quae dicat ille bene noris.\n\nNisi mihi Phaedrum, inquam, tu mentitum aut Zenonem putas, quorum\nutrumque audivi, cum mihi nihil sane praeter sedulitatem probarent,\nomnes mihi Epicuri sententiae satis notae sunt. atque eos, quos\nnominavi, cum Attico nostro frequenter audivi, cum miraretur ille\nquidem utrumque, Phaedrum autem etiam amaret, cotidieque inter nos ea,\nquae audiebamus, conferebamus, neque erat umquam controversia, quid\nego intellegerem, sed quid probarem.\n\nQuid igitur est? inquit; audire enim cupio, quid non probes.\nPrincipio, inquam, in physicis, quibus maxime gloriatur, primum totus\nest alienus. Democritea dicit perpauca mutans, sed ita, ut ea, quae\ncorrigere vult, mihi quidem depravare videatur. ille atomos quas\nappellat, id est corpora individua propter soliditatem, censet in\ninfinito inani, in quo nihil nec summum nec infimum nec medium nec\nultimum nec extremum sit, ita ferri, ut concursionibus inter se\ncohaerescant, ex quo efficiantur ea, quae sint quaeque cernantur,\nomnia, eumque motum atomorum nullo a principio, sed ex aeterno tempore\nintellegi convenire.\n\nEpicurus autem, in quibus sequitur Democritum, non fere labitur.\nquamquam utriusque cum multa non probo, tum illud in primis, quod, cum\nin rerum natura duo quaerenda sint, unum, quae materia sit, ex qua\nquaeque res efficiatur, alterum, quae vis sit, quae quidque efficiat,\nde materia disseruerunt, vim et causam efficiendi reliquerunt. sed hoc\ncommune vitium, illae Epicuri propriae ruinae: censet enim eadem illa\nindividua et solida corpora ferri deorsum suo pondere ad lineam, hunc\nnaturalem esse omnium corporum motum.\n\nDeinde ibidem homo acutus, cum illud ocurreret, si omnia deorsus e\nregione ferrentur et, ut dixi, ad lineam, numquam fore ut atomus\naltera alteram posset attingere itaque ** attulit rem commenticiam:\ndeclinare dixit atomum perpaulum, quo nihil posset fieri minus; ita\neffici complexiones et copulationes et adhaesiones atomorum inter se,\nex quo efficeretur mundus omnesque partes mundi, quaeque in eo essent.\nQuae cum tota res (est) ficta pueriliter, tum ne efficit quidem, quod\nvult. nam et ipsa declinatio ad libidinem fingitur -- ait enim\ndeclinare atomum sine causa; quo nihil turpius physico, quam fieri\nquicquam sine causa dicere, -- et illum motum naturalem omnium\nponderum, ut ipse constituit, e regione inferiorem locum petentium\nsine causa eripuit atomis nec tamen id, cuius causa haec finxerat,\nassecutus est.\n\nNam si omnes atomi declinabunt, nullae umquam cohaerescent, sive aliae\ndeclinabunt, aliae suo nutu recte ferentur, primum erit hoc quasi,\nprovincias atomis dare, quae recte, quae oblique ferantur, deinde\neadem illa atomorum, in quo etiam Democritus haeret, turbulenta\nconcursio hunc mundi ornatum efficere non poterit. ne illud quidem\nphysici, credere aliquid esse minimum, quod profecto numquam\nputavisset, si a Polyaeno, familiari suo, geometrica discere maluisset\nquam illum etiam ipsum dedocere. Sol Democrito magnus videtur, quippe\nhomini erudito in geometriaque perfecto, huic pedalis fortasse; tantum\nenim esse censet, quantus videtur, vel paulo aut maiorem aut minorem.\n\nIta, quae mutat, ea corrumpit, quae sequitur sunt tota Democriti,\natomi, inane, imagines, quae eidola nominant, quorum incursione non\nsolum videamus, sed etiam cogitemus; infinitio ipsa, quam apeirian\nvocant, tota ab illo est, tum innumerabiles mundi, qui et oriantur et\nintereant cotidie. Quae etsi mihi nullo modo probantur, tamen\nDemocritum laudatum a ceteris ab hoc, qui eum unum secutus esset,\nnollem vituperatum.\n\nIam in altera philosophiae parte. quae est quaerendi ac disserendi,\nquae logikh dicitur, iste vester plane, ut mihi quidem videtur,\ninermis ac nudus est. tollit definitiones, nihil de dividendo ac\npartiendo docet, non quo modo efficiatur concludaturque ratio tradit,\nnon qua via captiosa solvantur ambigua distinguantur ostendit; iudicia\nrerum in sensibus ponit, quibus si semel aliquid falsi pro vero\nprobatum sit, sublatum esse omne iudicium veri et falsi putat.\n\nConfirmat autem illud vel maxime, quod ipsa natura, ut ait ille,\nsciscat et probet, id est voluptatem et dolorem. ad haec et quae\nsequamur et quae fugiamus refert omnia. quod quamquam Aristippi est a\nCyrenaicisque melius liberiusque defenditur, tamen eius modi esse\niudico, ut nihil homine videatur indignius. ad maiora enim quaedam nos\nnatura genuit et conformavit, ut mihi quidem videtur. ac fieri potest,\nut errem, sed ita prorsus existimo, neque eum Torquatum, qui hoc\nprimus cognomen invenerit, aut torquem illum hosti detraxisse, ut\naliquam ex eo perciperet corpore voluptatem, aut cum Latinis tertio\nconsulatu conflixisse apud Veserim propter voluptatem; quod vero\nsecuri percussit filium, privavisse se etiam videtur multis\nvoluptatibus, cum ipsi naturae patrioque amori praetulerit ius\nmaiestatis atque imperii.\n\nquid? T. Torquatus, is qui consul cum Cn. Octavio fuit, cum illam\nseveritatem in eo filio adhibuit, quem in adoptionem D. Silano\nemancipaverat, ut eum Macedonum legatis accusantibus, quod pecunias\npraetorem in provincia cepisse arguerent, causam apud se dicere\niuberet reque ex utraque parte audita pronuntiaret eum non talem\nvideri fuisse in imperio, quales eius maiores fuissent, et in\nconspectum suum venire vetuit, numquid tibi videtur de voluptatibus\nsuis cogitavisse?\n\nSed ut omittam pericula, labores, dolorem etiam, quem optimus quisque\npro patria et pro suis suscipit, ut non modo nullam captet, sed etiam\npraetereat omnes voluptates, dolores denique quosvis suscipere malit\nquam deserere ullam officii partem, ad ea, quae hoc non minus\ndeclarant, sed videntur leviora, veniamus.\n\nQuid tibi, Torquate, quid huic Triario litterae, quid historiae\ncognitioque rerum, quid poetarum evolutio, quid tanta tot versuum\nmemoria voluptatis affert? nec mihi illud dixeris: \'Haec enim ipsa\nmihi sunt voluptati, et erant illa Torquatis.\' Numquam hoc ita\ndefendit Epicurus neque Metrodorus aut quisquam eorum, qui aut saperet\naliquid aut ista didicisset. et quod quaeritur saepe, cur tam multi\nsint Epicurei, sunt aliae quoque causae, sed multitudinem haec maxime\nallicit, quod ita putant dici ab illo, recta et honesta quae sint, ea\nfacere ipsa per se laetitiam, id est voluptatem. homines optimi non\nintellegunt totam rationem everti, si ita res se habeat. nam si\nconcederetur, etiamsi ad corpus nihil referatur, ista sua sponte et\nper se esse iucunda, per se esset et virtus et cognitio rerum, quod\nminime ille vult expetenda.\n\nHaec igitur Epicuri non probo, inquam. De cetero vellem equidem aut\nipse doctrinis fuisset instructior -- est enim, quod tibi ita videri\nnecesse est, non satis politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi\nappellantur -- aut ne deterruisset alios a studiis. quamquam te quidem\nvideo minime esse deterritum.\n\nQuae cum dixissem, magis ut illum provocarem quam ut ipse loquerer,\ntum Triarius leniter arridens: Tu quidem, inquit, totum Epicurum paene\ne philosophorum choro sustulisti. Quid ei reliquisti, nisi te, quoquo\nmodo loqueretur, intellegere, quid diceret? Aliena dixit in physicis\nnec ea ipsa, quae tibi probarentur; si qua in iis corrigere voluit,\ndeteriora fecit. disserendi artem nullam habuit. voluptatem cum summum\nbonum diceret, primum in eo ipso parum vidit, deinde hoc quoque\nalienum; nam ante Aristippus, et ille melius. addidisti ad extremum\netiam indoctum fuisse.\n\nFieri, inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas, quid non\nprobes eius, a quo dissentias. quid enim me prohiberet Epicureum esse,\nsi probarem, quae ille diceret? cum praesertim illa perdiscere ludus\nesset. Quam ob rem dissentientium inter se reprehensiones non sunt\nvituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracundiae, contentiones\nconcertationesque in disputando pertinaces indignae philosophia mihi\nvideri solent.\n\nTum Torquatus: Prorsus, inquit, assentior; neque enim disputari sine\nreprehensione nec cum iracundia aut pertinacia recte disputari potest.\nsed ad haec, nisi molestum est, habeo quae velim. An me, inquam, nisi\nte audire vellem, censes haec dicturum fuisse? Utrum igitur percurri\nomnem Epicuri disciplinam placet an de una voluptate quaeri, de qua\nomne certamen est? Tuo vero id quidem, inquam, arbitratu. Sic faciam\nigitur, inquit: unam rem explicabo, eamque maximam, de physicis alias,\net quidem tibi et declinationem istam atomorum et magnitudinem solis\nprobabo et Democriti errata ab Epicuro reprehensa et correcta\npermulta. nunc dicam de voluptate, nihil scilicet novi, ea tamen, quae\nte ipsum probaturum esse confidam.\n\nCerte, inquam, pertinax non ero tibique, si mihi probabis ea, quae\ndices, libenter assentiar. Probabo, inquit, modo ista sis aequitate,\nquam ostendis. sed uti oratione perpetua malo quam interrogare aut\ninterrogari. Ut placet, inquam. Tum dicere exorsus est. Primum igitur,\ninquit, sic agam, ut ipsi auctori huius disciplinae placet:\nconstituam, quid et quale sit id, de quo quaerimus, non quo ignorare\nvos arbitrer, sed ut ratione et via procedat oratio. quaerimus igitur,\nquid sit extremum et ultimum bonorum, quod omnium philosophorum\nsententia tale debet esse, ut ad id omnia referri oporteat, ipsum\nautem nusquam. hoc Epicurus in voluptate ponit, quod summum bonum esse\nvult, summumque malum dolorem, idque instituit docere sic:\n\nOmne animal, simul atque natum sit, voluptatem appetere eaque gaudere\nut summo bono, dolorem aspernari ut summum malum et, quantum possit, a\nse repellere, idque facere nondum depravatum ipsa natura incorrupte\natque integre iudicante. itaque negat opus esse ratione neque\ndisputatione, quam ob rem voluptas expetenda, fugiendus dolor sit.\nsentiri haec putat, ut calere ignem, nivem esse albam, dulce mel.\nquorum nihil oportere exquisitis rationibus confirmare, tantum satis\nesse admonere. interesse enim inter argumentum conclusionemque\nrationis et inter mediocrem animadversionem atque admonitionem. altera\nocculta quaedam et quasi involuta aperiri, altera prompta et aperta\niudicari. etenim quoniam detractis de homine sensibus reliqui nihil\nest, necesse est, quid aut ad naturam aut contra sit, a natura ipsa\niudicari. ea quid percipit aut quid iudicat, quo aut petat aut fugiat\naliquid, praeter voluptatem et dolorem?\n\nSunt autem quidam e nostris, qui haec subtilius velint tradere et\nnegent satis esse, quid bonum sit aut quid malum, sensu iudicari, sed\nanimo etiam ac ratione intellegi posse et voluptatem ipsam per se esse\nexpetendam et dolorem ipsum per se esse fugiendum. itaque aiunt hanc\nquasi naturalem atque insitam in animis nostris inesse notionem, ut\nalterum esse appetendum, alterum aspernandum sentiamus. Alii autem,\nquibus ego assentior, cum a philosophis compluribus permulta dicantur,\ncur nec voluptas in bonis sit numeranda nec in malis dolor, non\nexistimant oportere nimium nos causae confidere, sed et argumentandum\net accurate disserendum et rationibus conquisitis de voluptate et\ndolore disputandum putant.\n\nSed ut perspiciatis, unde omnis iste natus error sit voluptatem\naccusantium doloremque laudantium, totam rem aperiam eaque ipsa, quae\nab illo inventore veritatis et quasi architecto beatae vitae dicta\nsunt, explicabo. nemo enim ipsam voluptatem, quia voluptas sit,\naspernatur aut odit aut fugit, sed quia consequuntur magni dolores\neos, qui ratione voluptatem sequi nesciunt, neque porro quisquam est,\nqui dolorem ipsum, quia dolor sit, amet, consectetur, adipisci velit,\nsed quia non numquam eius modi tempora incidunt, ut labore et dolore\nmagnam aliquam quaerat voluptatem. ut enim ad minima veniam, quis\nnostrum exercitationem ullam corporis suscipit laboriosam, nisi ut\naliquid ex ea commodi consequatur? quis autem vel eum iure\nreprehenderit, qui in ea voluptate velit esse, quam nihil molestiae\nconsequatur, vel illum, qui dolorem eum fugiat, quo voluptas nulla\npariatur?\n\nAt vero eos et accusamus et iusto odio dignissimos ducimus, qui\nblanditiis praesentium voluptatum deleniti atque corrupti, quos\ndolores et quas molestias excepturi sint, obcaecati cupiditate non\nprovident, similique sunt in culpa, qui officia deserunt mollitia\nanimi, id est laborum et dolorum fuga. et harum quidem rerum facilis\nest et expedita distinctio. nam libero tempore, cum soluta nobis est\neligendi optio, cumque nihil impedit, quo minus id, quod maxime\nplaceat, facere possimus, omnis voluptas assumenda est, omnis dolor\nrepellendus. temporibus autem quibusdam et aut officiis debitis aut\nrerum necessitatibus saepe eveniet, ut et voluptates repudiandae sint\net molestiae non recusandae. itaque earum rerum hic tenetur a sapiente\ndelectus, ut aut reiciendis voluptatibus maiores alias consequatur aut\nperferendis doloribus asperiores repellat.\n\nHanc ego cum teneam sententiam, quid est cur verear, ne ad eam non\npossim accommodare Torquatos nostros? quos tu paulo ante cum\nmemoriter, tum etiam erga nos amice et benivole collegisti, nec me\ntamen laudandis maioribus meis corrupisti nec segniorem ad\nrespondendum reddidisti. quorum facta quem ad modum, quaeso,\ninterpretaris? sicine eos censes aut in armatum hostem impetum fecisse\naut in liberos atque in sanguinem suum tam crudelis fuisse, nihil ut\nde utilitatibus, nihil ut de commodis suis cogitarent? at id ne ferae\nquidem faciunt, ut ita ruant itaque turbent, ut earum motus et impetus\nquo pertineant non intellegamus, tu tam egregios viros censes tantas\nres gessisse sine causa?\n\nQuae fuerit causa, mox videro; interea hoc tenebo, si ob aliquam\ncausam ista, quae sine dubio praeclara sunt, fecerint, virtutem iis\nper se ipsam causam non fuisse. -- Torquem detraxit hosti. -- Et\nquidem se texit, ne interiret. -- At magnum periculum adiit. -- In\noculis quidem exercitus. -- Quid ex eo est consecutus? -- Laudem et\ncaritatem, quae sunt vitae sine metu degendae praesidia firmissima. --\nFilium morte multavit. -- Si sine causa, nollem me ab eo ortum, tam\ninportuno tamque crudeli; sin, ut dolore suo sanciret militaris\nimperii disciplinam exercitumque in gravissimo bello animadversionis\nmetu contineret, saluti prospexit civium, qua intellegebat contineri\nsuam. atque haec ratio late patet.\n\nIn quo enim maxime consuevit iactare vestra se oratio, tua praesertim,\nqui studiose antiqua persequeris, claris et fortibus viris\ncommemorandis eorumque factis non emolumento aliquo, sed ipsius\nhonestatis decore laudandis, id totum evertitur eo delectu rerum, quem\nmodo dixi, constituto, ut aut voluptates omittantur maiorum voluptatum\nadipiscendarum causa aut dolores suscipiantur maiorum dolorum\neffugiendorum gratia.\n\nSed de clarorum hominum factis illustribus et gloriosis satis hoc loco\ndictum sit. erit enim iam de omnium virtutum cursu ad voluptatem\nproprius disserendi locus. nunc autem explicabo, voluptas ipsa quae\nqualisque sit, ut tollatur error omnis imperitorum intellegaturque ea,\nquae voluptaria, delicata, mollis habeatur disciplina, quam gravis,\nquam continens, quam severa sit. Non enim hanc solam sequimur, quae\nsuavitate aliqua naturam ipsam movet et cum iucunditate quadam\npercipitur sensibus, sed maximam voluptatem illam habemus, quae\npercipitur omni dolore detracto, nam quoniam, cum privamur dolore,\nipsa liberatione et vacuitate omnis molestiae gaudemus, omne autem id,\nquo gaudemus, voluptas est, ut omne, quo offendimur, dolor, doloris\nomnis privatio recte nominata est voluptas. ut enim, cum cibo et\npotione fames sitisque depulsa est, ipsa detractio molestiae\nconsecutionem affert voluptatis, sic in omni re doloris amotio\nsuccessionem efficit voluptatis.\n\nItaque non placuit Epicuro medium esse quiddam inter dolorem et\nvoluptatem; illud enim ipsum, quod quibusdam medium videretur, cum\nomni dolore careret, non modo voluptatem esse, verum etiam summam\nvoluptatem. quisquis enim sentit, quem ad modum sit affectus, eum\nnecesse est aut in voluptate esse aut in dolore. omnis autem\nprivatione doloris putat Epicurus terminari summam voluptatem, ut\npostea variari voluptas distinguique possit, augeri amplificarique non\npossit.\n\nAt etiam Athenis, ut e patre audiebam facete et urbane Stoicos\nirridente, statua est in Ceramico Chrysippi sedentis porrecta manu,\nquae manus significet illum in hae esse rogatiuncula delectatum:\n\'Numquidnam manus tua sic affecta, quem ad modum affecta nunc est,\ndesiderat?\' -- Nihil sane. -- \'At, si voluptas esset bonum,\ndesideraret.\' -- Ita credo. -- \'Non est igitur voluptas bonum.\' Hoc ne\nstatuam quidem dicturam pater aiebat, si loqui posset. conclusum est\nenim contra Cyrenaicos satis acute, nihil ad Epicurum. nam si ea sola\nvoluptas esset, quae quasi titillaret sensus, ut ita dicam, et ad eos\ncum suavitate afflueret et illaberetur, nec manus esse contenta posset\nnec ulla pars vacuitate doloris sine iucundo motu voluptatis. sin\nautem summa voluptas est, ut Epicuro placet, nihil dolere, primum tibi\nrecte, Chrysippe, concessum est nihil desiderare manum, cum ita esset\naffecta, secundum non recte, si voluptas esset bonum, fuisse\ndesideraturam. idcirco enim non desideraret, quia, quod dolore caret,\nid in voluptate est.\n\nExtremum autem esse bonorum voluptatem ex hoc facillime perspici\npotest: Constituamus aliquem magnis, multis, perpetuis fruentem et\nanimo et corpore voluptatibus nullo dolore nec impediente nec\ninpendente, quem tandem hoc statu praestabiliorem aut magis expetendum\npossimus dicere? inesse enim necesse est in eo, qui ita sit affectus,\net firmitatem animi nec mortem nec dolorem timentis, quod mors sensu\ncareat, dolor in longinquitate levis, in gravitate brevis soleat esse,\nut eius magnitudinem celeritas, diuturnitatem allevatio consoletur.\n\nAd ea cum accedit, ut neque divinum numen horreat nec praeteritas\nvoluptates effluere patiatur earumque assidua recordatione laetetur,\nquid est, quod huc possit, quod melius sit, accedere? Statue contra\naliquem confectum tantis animi corporisque doloribus, quanti in\nhominem maximi cadere possunt, nulla spe proposita fore levius\naliquando, nulla praeterea neque praesenti nec expectata voluptate,\nquid eo miserius dici aut fingi potest? quodsi vita doloribus referta\nmaxime fugienda est, summum profecto malum est vivere cum dolore, cui\nsententiae consentaneum est ultimum esse bonorum eum voluptate vivere.\nnec enim habet nostra mens quicquam, ubi consistat tamquam in extremo,\nomnesque et metus et aegritudines ad dolorem referuntur, nec praeterea\nest res ulla, quae sua natura aut sollicitare possit aut angere.\n\nPraeterea et appetendi et refugiendi et omnino rerum gerendarum initia\nproficiscuntur aut a voluptate aut a dolore. quod cum ita sit,\nperspicuum est omnis rectas res atque laudabilis eo referri, ut cum\nvoluptate vivatur. quoniam autem id est vel summum bonorum vel ultimum\nvel extremum -- quod Graeci telos nominant --, quod ipsum nullam ad\naliam rem, ad id autem res referuntur omnes, fatendum est summum esse\nbonum iucunde vivere.\n\nId qui in una virtute ponunt et splendore nominis capti quid natura\npostulet non intellegunt, errore maximo, si Epicurum audire voluerint,\nliberabuntur: istae enim vestrae eximiae pulchraeque virtutes nisi\nvoluptatem efficerent, quis eas aut laudabilis aut expetendas\narbitraretur? ut enim medicorum scientiam non ipsius artis, sed bonae\nvaletudinis causa probamus, et gubernatoris ars, quia bene navigandi\nrationem habet, utilitate, non arte laudatur, sic sapientia, quae ars\nvivendi putanda est, non expeteretur, si nihil efficeret; nunc\nexpetitur, quod est tamquam artifex conquirendae et comparandae\nvoluptatis --\n\nQuam autem ego dicam voluptatem, iam videtis, ne invidia verbi\nlabefactetur oratio mea --. nam cum ignoratione rerum bonarum et\nmalarum maxime hominum vita vexetur, ob eumque errorem et voluptatibus\nmaximis saepe priventur et durissimis animi doloribus torqueantur,\nsapientia est adhibenda, quae et terroribus cupiditatibusque detractis\net omnium falsarum opinionum temeritate derepta certissimam se nobis\nducem praebeat ad voluptatem. sapientia enim est una, quae maestitiam\npellat ex animis, quae nos exhorrescere metu non sinat. qua\npraeceptrice in tranquillitate vivi potest omnium cupiditatum ardore\nrestincto. cupiditates enim sunt insatiabiles, quae non modo singulos\nhomines, sed universas familias evertunt, totam etiam labefactant\nsaepe rem publicam.\n\nEx cupiditatibus odia, discidia, discordiae, seditiones, bella\nnascuntur, nec eae se foris solum iactant nec tantum in alios caeco\nimpetu incurrunt, sed intus etiam in animis inclusae inter se\ndissident atque discordant, ex quo vitam amarissimam necesse est\neffici, ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni et\nerrore naturae finibus contentus sine aegritudine possit et sine metu\nvivere.\n\nQuae est enim aut utilior aut ad bene vivendum aptior partitio quam\nilla, qua est usus Epicurus? qui unum genus posuit earum cupiditatum,\nquae essent et naturales et necessariae, alterum, quae naturales\nessent nec tamen necessariae, tertium, quae nec naturales nec\nnecessariae. quarum ea ratio est, ut necessariae nec opera multa nec\nimpensa expleantur; ne naturales quidem multa desiderant, propterea\nquod ipsa natura divitias, quibus contenta sit, et parabilis et\nterminatas habet; inanium autem cupiditatum nec modus ullus nec finis\ninveniri potest.\n\nQuodsi vitam omnem perturbari videmus errore et inscientia,\nsapientiamque esse solam, quae nos a libidinum impetu et a formidinum\nterrore vindicet et ipsius fortunae modice ferre doceat iniurias et\nomnis monstret vias, quae ad quietem et ad tranquillitatem ferant,\nquid est cur dubitemus dicere et sapientiam propter voluptates\nexpetendam et insipientiam propter molestias esse fugiendam?\n\nEademque ratione ne temperantiam quidem propter se expetendam esse\ndicemus, sed quia pacem animis afferat et eos quasi concordia quadam\nplacet ac leniat. temperantia est enim, quae in rebus aut expetendis\naut fugiendis ut rationem sequamur monet. nec enim satis est iudicare\nquid faciendum non faciendumve sit, sed stare etiam oportet in eo,\nquod sit iudicatum. plerique autem, quod tenere atque servare id, quod\nipsi statuerunt, non possunt, victi et debilitati obiecta specie\nvoluptatis tradunt se libidinibus constringendos nec quid eventurum\nsit provident ob eamque causam propter voluptatem et parvam et non\nnecessariam et quae vel aliter pararetur et qua etiam carere possent\nsine dolore tum in morbos gravis, tum in damna, tum in dedecora\nincurrunt, saepe etiam legum iudiciorumque poenis obligantur.\n\nQui autem ita frui volunt voluptatibus, ut nulli propter eas\nconsequantur dolores, et qui suum iudicium retinent, ne voluptate\nvicti faciant id, quod sentiant non esse faciendum, ii voluptatem\nmaximam adipiscuntur praetermittenda voluptate. idem etiam dolorem\nsaepe perpetiuntur, ne, si id non faciant, incidant in maiorem. ex quo\nintellegitur nec intemperantiam propter se esse fugiendam\ntemperantiamque expetendam, non quia voluptates fugiat, sed quia\nmaiores consequatur.\n\nEadem fortitudinis ratio reperietur. nam neque laborum perfunctio\nneque perpessio dolorum per se ipsa allicit nec patientia nec\nassiduitas nec vigiliae nec ea ipsa, quae laudatur, industria, ne\nfortitudo quidem, sed ista sequimur, ut sine cura metuque vivamus\nanimumque et corpus, quantum efficere possimus, molestia liberemus. ut\nenim mortis metu omnis quietae vitae status perturbatur, et ut\nsuccumbere doloribus eosque humili animo inbecilloque ferre miserum\nest, ob eamque debilitatem animi multi parentes, multi amicos, non\nnulli patriam, plerique autem se ipsos penitus perdiderunt, sic\nrobustus animus et excelsus omni est liber cura et angore, cum et\nmortem contemnit, qua qui affecti sunt in eadem causa sunt, qua ante\nquam nati, et ad dolores ita paratus est, ut meminerit maximos morte\nfiniri, parvos multa habere intervalla requietis, mediocrium nos esse\ndominos, ut, si tolerabiles sint, feramus, si minus, animo aequo e\nvita, cum ea non placeat, tamquam e theatro exeamus. quibus rebus\nintellegitur nec timiditatem ignaviamque vituperari nec fortitudinem\npatientiamque laudari suo nomine, sed illas reici, quia dolorem\npariant, has optari, quia voluptatem.\n\nIustitia restat, ut de omni virtute sit dictum. sed similia fere dici\npossunt. ut enim sapientiam, temperantiam, fortitudinem copulatas esse\ndocui cum voluptate, ut ab ea nullo modo nec divelli nec distrahi\npossint, sic de iustitia iudicandum est, quae non modo numquam nocet\ncuiquam, sed contra semper afficit cum vi sua atque natura, quod\ntranquillat animos, tum spe nihil earum rerum defuturum, quas natura\nnon depravata desiderat. et quem ad modum temeritas et libido et\nignavia semper animum excruciant et semper sollicitant turbulentaeque\nsunt, sic inprobitas si cuius in mente consedit, hoc ipso, quod adest,\nturbulenta est; si vero molita quippiam est, quamvis occulte fecerit,\nnumquam tamen id confidet fore semper occultum. plerumque improborum\nfacta primo suspicio insequitur, dein sermo atque fama, tum accusator,\ntum iudex;\n\nMulti etiam, ut te consule, ipsi se indicaverunt. quodsi qui satis\nsibi contra hominum conscientiam saepti esse et muniti videntur,\ndeorum tamen horrent easque ipsas sollicitudines, quibus eorum animi\nnoctesque diesque exeduntur, a diis inmortalibus supplicii causa\nimportari putant. quae autem tanta ex improbis factis ad minuendas\nvitae molestias accessio potest fieri, quanta ad augendas, cum\nconscientia factorum, tum poena legum odioque civium? et tamen in\nquibusdam neque pecuniae modus est neque honoris neque imperii nec\nlibidinum nec epularum nec reliquarum cupiditatum, quas nulla praeda\numquam improbe parta minuit, sed potius inflammat, ut coercendi magis\nquam dedocendi esse videantur.\n\nInvitat igitur vera ratio bene sanos ad iustitiam, aequitatem, fidem,\nneque homini infanti aut inpotenti iniuste facta conducunt, qui nec\nfacile efficere possit, quod conetur, nec optinere, si effecerit, et\nopes vel fortunae vel ingenii liberalitati magis conveniunt, qua qui\nutuntur, benivolentiam sibi conciliant et, quod aptissimum est ad\nquiete vivendum, caritatem, praesertim cum omnino nulla sit causa\npeccandi.\n\nQuae enim cupiditates a natura proficiscuntur, facile explentur sine\nulla iniuria, quae autem inanes sunt, iis parendum non est. nihil enim\ndesiderabile concupiscunt, plusque in ipsa iniuria detrimenti est quam\nin iis rebus emolumenti, quae pariuntur iniuria. Itaque ne iustitiam\nquidem recte quis dixerit per se ipsam optabilem, sed quia\niucunditatis vel plurimum afferat. nam diligi et carum esse iucundum\nest propterea, quia tutiorem vitam et voluptatem pleniorem efficit.\nitaque non ob ea solum incommoda, quae eveniunt inprobis, fugiendam\ninprobitatem putamus, sed multo etiam magis, quod, cuius in animo\nversatur, numquam sinit eum respirare, numquam adquiescere.\n\nQuodsi ne ipsarum quidem virtutum laus, in qua maxime ceterorum\nphilosophorum exultat oratio, reperire exitum potest, nisi derigatur\nad voluptatem, voluptas autem est sola, quae nos vocet ad se et\nalliciat suapte natura, non potest esse dubium, quin id sit summum\natque extremum bonorum omnium, beateque vivere nihil aliud sit nisi\ncum voluptate vivere.\n\nHuic certae stabilique sententiae quae sint coniuncta explicabo brevi.\nnullus in ipsis error est finibus bonorum et malorum, id est in\nvoluptate aut in dolore, sed in his rebus peccant, cum e quibus haec\nefficiantur ignorant. animi autem voluptates et dolores nasci fatemur\ne corporis voluptatibus et doloribus -- itaque concedo, quod modo\ndicebas, cadere causa, si qui e nostris aliter existimant, quos quidem\nvideo esse multos, sed imperitos --, quamquam autem et laetitiam nobis\nvoluptas animi et molestiam dolor afferat, eorum tamen utrumque et\nortum esse e corpore et ad corpus referri, nec ob eam causam non multo\nmaiores esse et voluptates et dolores animi quam corporis. nam corpore\nnihil nisi praesens et quod adest sentire possumus, animo autem et\npraeterita et futura. ut enim aeque doleamus animo, cum corpore\ndolemus, fieri tamen permagna accessio potest, si aliquod aeternum et\ninfinitum impendere malum nobis opinemur. quod idem licet transferre\nin voluptatem, ut ea maior sit, si nihil tale metuamus.\n\nIam illud quidem perspicuum est, maximam animi aut voluptatem aut\nmolestiam plus aut ad beatam aut ad miseram vitam afferre momenti quam\neorum utrumvis, si aeque diu sit in corpore. Non placet autem detracta\nvoluptate aegritudinem statim consequi, nisi in voluptatis locum dolor\nforte successerit, at contra gaudere nosmet omittendis doloribus,\netiamsi voluptas ea, quae sensum moveat, nulla successerit, eoque\nintellegi potest quanta voluptas sit non dolere.\n\nSed ut iis bonis erigimur, quae expectamus, sic laetamur iis, quae\nrecordamur. stulti autem malorum memoria torquentur, sapientes bona\npraeterita grata recordatione renovata delectant. est autem situm in\nnobis ut et adversa quasi perpetua oblivione obruamus et secunda\niucunde ac suaviter meminerimus. sed cum ea, quae praeterierunt, acri\nanimo et attento intuemur, tum fit ut aegritudo sequatur, si illa mala\nsint, laetitia, si bona.\n\nO praeclaram beate vivendi et apertam et simplicem et directam viam!\nCum enim certe nihil homini possit melius esse quam vacare omni dolore\net molestia perfruique maximis et animi et corporis voluptatibus,\nvidetisne quam nihil praetermittatur quod vitam adiuvet, quo facilius\nid, quod propositum est, summum bonum consequamur? clamat Epicurus, is\nquem vos nimis voluptatibus esse deditum dicitis; non posse iucunde\nvivi, nisi sapienter, honeste iusteque vivatur, nec sapienter,\nhoneste, iuste, nisi iucunde.\n\nNeque enim civitas in seditione beata esse potest nec in discordia\ndominorum domus; quo minus animus a se ipse dissidens secumque\ndiscordans gustare partem ullam liquidae voluptatis et liberae potest.\natqui pugnantibus et contrariis studiis consiliisque semper utens\nnihil quieti videre, nihil tranquilli potest.\n\nQuodsi corporis gravioribus morbis vitae iucunditas impeditur, quanto\nmagis animi morbis impediri necesse est! animi autem morbi sunt\ncupiditates inmensae et inanes divitiarum, gloriae, dominationis,\nlibidinosarum etiam voluptatum. accedunt aegritudines, molestiae,\nmaerores, qui exedunt animos conficiuntque curis hominum non\nintellegentium nihil dolendum esse animo, quod sit a dolore corporis\npraesenti futurove seiunctum. nec vero quisquam stultus non horum\nmorborum aliquo laborat, nemo igitur est non miser.\n\nAccedit etiam mors, quae quasi saxum Tantalo semper impendet, tum\nsuperstitio, qua qui est imbutus quietus esse numquam potest.\npraeterea bona praeterita non meminerunt, praesentibus non fruuntur,\nfutura modo expectant, quae quia certa esse non possunt, conficiuntur\net angore et metu maximeque cruciantur, cum sero sentiunt frustra se\naut pecuniae studuisse aut imperiis aut opibus aut gloriae. nullas\nenim consequuntur voluptates, quarum potiendi spe inflammati multos\nlabores magnosque susceperant.\n\necce autem alii minuti et angusti aut omnia semper desperantes aut\nmalivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi, alii\nautem etiam amatoriis levitatibus dediti, alii petulantes, alii\naudaces, protervi, idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia\npermanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est intercapedo\nmolestiae. igitur neque stultorum quisquam beatus neque sapientium non\nbeatus. Multoque hoc melius nos veriusque quam Stoici. illi enim\nnegant esse bonum quicquam nisi nescio quam illam umbram, quod\nappellant honestum non tam solido quam splendido nomine, virtutem\nautem nixam hoc honesto nullam requirere voluptatem atque ad beate\nvivendum se ipsa esse contentam.\n\nSed possunt haec quadam ratione dici non modo non repugnantibus, verum\netiam approbantibus nobis. sic enim ab Epicuro sapiens semper beatus\ninducitur: finitas habet cupiditates, neglegit mortem, de diis\ninmortalibus sine ullo metu vera sentit, non dubitat, si ita melius\nsit, migrare de vita. his rebus instructus semper est in voluptate.\nneque enim tempus est ullum, quo non plus voluptatum habeat quam\ndolorum. nam et praeterita grate meminit et praesentibus ita potitur,\nut animadvertat quanta sint ea quamque iucunda, neque pendet ex\nfuturis, sed expectat illa, fruitur praesentibus ab iisque vitiis,\nquae paulo ante collegi, abest plurimum et, cum stultorum vitam cum\nsua comparat, magna afficitur voluptate. dolores autem si qui\nincurrunt, numquam vim tantam habent, ut non plus habeat sapiens, quod\ngaudeat, quam quod angatur.\n\nOptime vero Epicurus, quod exiguam dixit fortunam intervenire sapienti\nmaximasque ab eo et gravissimas res consilio ipsius et ratione\nadministrari neque maiorem voluptatem ex infinito tempore aetatis\npercipi posse, quam ex hoc percipiatur, quod videamus esse finitum. In\ndialectica autem vestra nullam existimavit esse nec ad melius vivendum\nnec ad commodius disserendum viam. In physicis plurimum posuit. ea\nscientia et verborum vis et natura orationis et consequentium\nrepugnantiumve ratio potest perspici. omnium autem rerum natura\ncognita levamur superstitione, liberamur mortis metu, non conturbamur\nignoratione rerum, e qua ipsa horribiles existunt saepe formidines.\ndenique etiam morati melius erimus, cum didicerimus quid natura\ndesideret. tum vero, si stabilem scientiam rerum tenebimus, servata\nilla, quae quasi delapsa de caelo est ad cognitionem omnium, regula,\nad quam omnia iudicia rerum dirigentur, numquam ullius oratione victi\nsententia desistemus.\n\nNisi autem rerum natura perspecta erit, nullo modo poterimus sensuum\niudicia defendere. quicquid porro animo cernimus, id omne oritur a\nsensibus; qui si omnes veri erunt, ut Epicuri ratio docet, tum denique\npoterit aliquid cognosci et percipi. quos qui tollunt et nihil posse\npercipi dicunt, ii remotis sensibus ne id ipsum quidem expedire\npossunt, quod disserunt. praeterea sublata cognitione et scientia\ntollitur omnis ratio et vitae degendae et rerum gerendarum. sic e\nphysicis et fortitudo sumitur contra mortis timorem et constantia\ncontra metum religionis et sedatio animi omnium rerum occultarum\nignoratione sublata et moderatio natura cupiditatum generibusque earum\nexplicatis, et, ut modo docui, cognitionis regula et iudicio ab eadem\nilla constituto veri a falso distinctio traditur.\n\nRestat locus huic disputationi vel maxime necessarius de amicitia,\nquam, si voluptas summum sit bonum, affirmatis nullam omnino fore. de\nqua Epicurus quidem ita dicit, omnium rerum, quas ad beate vivendum\nsapientia comparaverit, nihil esse maius amicitia, nihil uberius,\nnihil iucundius. nec vero hoc oratione solum, sed multo magis vita et\nfactis et moribus comprobavit. quod quam magnum sit fictae veterum\nfabulae declarant, in quibus tam multis tamque variis ab ultima\nantiquitate repetitis tria vix amicorum paria reperiuntur, ut ad\nOrestem pervenias profectus a Theseo. at vero Epicurus una in domo, et\nea quidem angusta, quam magnos quantaque amoris conspiratione\nconsentientis tenuit amicorum greges! quod fit etiam nunc ab\nEpicureis. sed ad rem redeamus; de hominibus dici non necesse est.\n\nTribus igitur modis video esse a nostris de amicitia disputatum. alii\ncum eas voluptates, quae ad amicos pertinerent, negarent esse per se\nipsas tam expetendas, quam nostras expeteremus, quo loco videtur\nquibusdam stabilitas amicitiae vacillare, tuentur tamen eum locum\nseque facile, ut mihi videtur, expediunt. ut enim virtutes, de quibus\nante dictum est, sic amicitiam negant posse a voluptate discedere. nam\ncum solitudo et vita sine amicis insidiarum et metus plena sit, ratio\nipsa monet amicitias comparare, quibus partis confirmatur animus et a\nspe pariendarum voluptatum seiungi non potest.\n\nAtque ut odia, invidiae, despicationes adversantur voluptatibus, sic\namicitiae non modo fautrices fidelissimae, sed etiam effectrices sunt\nvoluptatum tam amicis quam sibi, quibus non solum praesentibus\nfruuntur, sed etiam spe eriguntur consequentis ac posteri temporis.\nquod quia nullo modo sine amicitia firmam et perpetuam iucunditatem\nvitae tenere possumus neque vero ipsam amicitiam tueri, nisi aeque\namicos et nosmet ipsos diligamus, idcirco et hoc ipsum efficitur in\namicitia, et amicitia cum voluptate conectitur. nam et laetamur\namicorum laetitia aeque atque nostra et pariter dolemus angoribus.\n\nQuocirca eodem modo sapiens erit affectus erga amicum, quo in se\nipsum, quosque labores propter suam voluptatem susciperet, eosdem\nsuscipiet propter amici voluptatem. quaeque de virtutibus dicta sunt,\nquem ad modum eae semper voluptatibus inhaererent, eadem de amicitia\ndicenda sunt. praeclare enim Epicurus his paene verbis: \'Eadem\',\ninquit, \'scientia confirmavit animum, ne quod aut sempiternum aut\ndiuturnum timeret malum, quae perspexit in hoc ipso vitae spatio\namicitiae praesidium esse firmissimum.\'\n\nSunt autem quidam Epicurei timidiores paulo contra vestra convicia,\nsed tamen satis acuti, qui verentur ne, si amicitiam propter nostram\nvoluptatem expetendam putemus, tota amicitia quasi claudicare\nvideatur. itaque primos congressus copulationesque et consuetudinum\ninstituendarum voluntates fieri propter voluptatem; cum autem usus\nprogrediens familiaritatem effecerit, tum amorem efflorescere tantum,\nut, etiamsi nulla sit utilitas ex amicitia, tamen ipsi amici propter\nse ipsos amentur. etenim si loca, si fana, si urbes, si gymnasia, si\ncampum, si canes, si equos, si ludicra exercendi aut venandi\nconsuetudine adamare solemus, quanto id in hominum consuetudine\nfacilius fieri poterit et iustius?\n\nSunt autem, qui dicant foedus esse quoddam sapientium, ut ne minus\namicos quam se ipsos diligant. quod et posse fieri intellegimus et\nsaepe etiam videmus, et perspicuum est nihil ad iucunde vivendum\nreperiri posse, quod coniunctione tali sit aptius. Quibus ex omnibus\niudicari potest non modo non impediri rationem amicitiae, si summum\nbonum in voluptate ponatur, sed sine hoc institutionem omnino\namicitiae non posse reperiri.\n\nQuapropter si ea, quae dixi, sole ipso illustriora et clariora sunt,\nsi omnia dixi hausta e fonte naturae, si tota oratio nostra omnem sibi\nfidem sensibus confirmat, id est incorruptis atque integris testibus,\nsi infantes pueri, mutae etiam bestiae paene loquuntur magistra ac\nduce natura nihil esse prosperum nisi voluptatem, nihil asperum nisi\ndolorem, de quibus neque depravate iudicant neque corrupte, nonne ei\nmaximam gratiam habere debemus, qui hac exaudita quasi voce naturae\nsic eam firme graviterque comprehenderit, ut omnes bene sanos in viam\nplacatae, tranquillae, quietae, beatae vitae deduceret? Qui quod tibi\nparum videtur eruditus, ea causa est, quod nullam eruditionem esse\nduxit, nisi quae beatae vitae disciplinam iuvaret.\n\nAn ille tempus aut in poetis evolvendis, ut ego et Triarius te\nhortatore facimus, consumeret, in quibus nulla solida utilitas\nomnisque puerilis est delectatio, aut se, ut Plato, in musicis,\ngeometria, numeris, astris contereret, quae et a falsis initiis\nprofecta vera esse non possunt et, si essent vera, nihil afferrent,\nquo iucundius, id est quo melius viveremus, eas ergo artes\npersequeretur, vivendi artem tantam tamque et operosam et perinde\nfructuosam relinqueret? non ergo Epicurus ineruditus, sed ii indocti,\nqui, quae pueros non didicisse turpe est, ea putant usque ad\nsenectutem esse discenda.\n\nQuae cum dixisset, Explicavi, inquit, sententiam meam, et eo quidem\nconsilio, tuum iudicium ut cognoscerem, quoniam mihi ea facultas, ut\nid meo arbitratu facerem, ante hoc tempus numquam est data.\n";
Expand description

The first book in Cicero’s work De finibus bonorum et malorum (“On the ends of good and evil”). The lorem ipsum text in LOREM_IPSUM is derived from part of this text.